- CORSOIDES
- CORSOIDESGraece Κορσοειδὲς, gemma hominis canitiei similis, memoratur Plinio, l. 37. c. 12. quod tamen ex nomine non colligas, quum κόρση simpliciter capillum significet: unde κορσεὺς et κορσωτὴρ, tonsor. At polia gemma, a canitie, cui similis erat: Nam πολιοὶ, cani, et πολιὰ, canities, seu senectus. Sunt autem κόρσαι et κόρσοι et κόῤῥοι, proprie verticis crines, qui utplurim um solent esse συνεςτραμμένοι et contorti, Latine cirri, voce ex Graeco ortâ. Unde cirros pro cincinnis quoque et implexis capillis posuere, et extremitatem crinium, quae naturaliter implexa in se reflectitur, ita vocârunt. Salmas. ad Solin. p. 762. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.